in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in
deserto Iudaeae
et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum
caelorum
hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite
semitas eius
ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum
et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat
lucustae et mel silvestre
tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis
regio circa Iordanen
et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes
ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis
demonstravit vobis fugere a futura ira
facite ergo fructum dignum paenitentiae
et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico
enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare
filios Abrahae
iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo
arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem
mittitur
ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem
post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus
calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et
igni
cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et
congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni
inextinguibili
tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut
baptizaretur ab eo
Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo
baptizari et tu venis ad me
respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet
nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum
baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti
sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam
venientem super se
et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus
in quo mihi conplacui